Latin
HISTOIRE DE LA REFORMATION DE L
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 394
Unproofread scanNot analysed yet
OCriptum hoc, quod Gedani jam ante biennium typis excusum est, nuper vero Londini duplo auctius, &figuris instructum prodiit, Lector Benevole, oculis ac judicio tuo exponimus, vix dubitantes quin hunc libellum, mole equidem parvum, medulla tamen scatentem, cum Amico Autoris Londinensi, qui Epistolam commendatoriam ipsi praefixit, pronunciaturus sis. Post Chymiae etymologiam, antiquitatem &objectum, &postquam Chymicorum hactenus recepta principia repudiavit, atomos vero sub variis modificationibus adstruxit Noster, potissima &officinis usualia magis ex tribus Regnis in scenam producit concreta, horumque simpliciora aeque ac decomposita producta, modos haec parandi vulgares in multis taxans, alias exquisitiores horum encheirises tradens, simulque furnos sine ferro, sine luto, fingere docens. Paucis quia multa complectitur, facile horum omnium enarratio ipsius libri compagem transcenderet, cum adeo succincte, perspicue tamen, ejus mentem multiloquam explicare haud liceat: ex uno vel altero tantum augurabitur Lector sagax, quid de integro opusculo, quidque de ejusdem Scriptoris tractatu, de Lapide illius Magnetico, lapidi Butleri quoad plurima conformi, aliisque, quae promittit, scriptis sperandum sit. Noctilucam parandi duplicem exhibet modum; Petroleum artificiale ex Sale &Oleo communi parat, quod repetita super Sal tartari cohobatione demum in aquam ardentem commutat; spiritum quendam perpetuo fumigantem, spiritum sulphuris insipidum, liquores ex omnibus floribus odoriferis bene olentes per destillationem descensoriam, Tincturam tartari peculiarem (singulare oleorum solvens) Salia vegetabilium alcalica magis essentialia, sal tartari volatile &Tincturam coralliorum, Tincturas itidem diversorum metallorum &mineralium suppeditat.