# Acta eruditorum 1684 4

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, SERENISSIMARUM CELSITUDINUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/4

Edvvardus I ex altero conjugio cum Margaretha Franciae filia, reliquerat Thomam Norfolchiae & Edmundum Cantii Comites; neutro tamen masculam prolem suscipiente, subito istae familiae extinctae sunt. Edmundi interim filia Johanna, Edvvardo Walliae principi nupta, Richardi regis mater fuit. Leonellus, quem alii Leonatum dicunt, tertius Edvvardi III filius, & ipse non nisi filiam Philippam, haeredem suam, genuit; quae Edmundo Mortomaro Marchiae Comiti nupta, filio Rogero eum haereditate titulum reliquit, quo cum Johanne de Gandauo, Angliae regnum petente, disputaret. Emarcuit Marchiae Comitum stirps in Edmundo, cujus sororem Annam Richardus, Edmundi Eboracensis filius, duxit, o quo matrimonio fatalia duarum rosarum dissidia enata sunt. Thomas Glocestriae Dux Edvvardi III filius natu minimus, uti ipse intempestiva morte occubuit, ita nec posteritatem longam nactus est, filio ejus unico Humfredo in primis pueritiae annis decedente. Periodus quarta Lancastrensium res ac imperia describit. Erat Johannes de Gandauo Edvvardi III filius, qui ducta in matrimonium filia ac haerede Henrici Lancastriae Ducis, ab Edmundo Henrici III filio oriundi, non tantum illius Ducatus in se possessionem derivavit, sed & jus de regno cum Mortomaro contendendi accepisse sibi visus est. Id postmodum armis firmavit Henricus Herfordiae Dux, Johannis filius, quum indigne ferret exilium, quo à rege multatus suerat; ac superato aliquot praeliis Richardo, regnum tredecim annos tenuit. Quibus exactis, cum morti vicinus esset, ipse, referente Sandfordio, agnovit, sibi parum ad regium diadema capiendum juris fuisse; ac subjunxit, se filium precari, ut justitiae sedula administratione firmare titulum aut potius corrigere annitatur. Henricus V Angliae Regum felicissimus, totam pene Galliam armis vicit ac subegit; ductaque in matrimonium Catharina Caroli VI silia, a socero regni haeres nuncupatus fuit. Sed dum Carolum Delphinum uxoris fratrem persequeretur, in itinere ex febri obiit. Ei successit Henricus VI, humanarum rerum inconstantiae ac vicissitudinis triste exemplum. Nam quem puerum duorum maximorum regnorum arbitrum omnes venerati erant, hunc senem, avito etiam imperio exutum, tandem immissi ab Edvvardo Eboracensi sicarii interfecerunt. Henricus IV primus ex Lancastrensibus Anglorum Monarcha, praeter Henricum V patris in regno successorem, tres filios ex prima conjuge Maria susceperat, Thomam Clarentiae, Johannem Bedfordiae, & Humfredum Glocestriae Duces, qui tamen omnes sine prole fuerunt.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
