Latin
HISTORIA VENETA DI ALESSANDRO
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 401
Unproofread scanNot analysed yet
Regiminis forma, quantum cum ex aliis, tum maxime ex Autore nostro discere licet, quinquies immutata fuit. Initio rerum penes Consules erat imperium, qui quovis biennio creati id operam dabant, ut parvum adhuc subditorum numerum institutis ac legibus paci potius quam bello accommodatis regerent. Eorum decem Autor memorat, non dissimulans, ab aliis alia ac diversa ab his, quae ipse prodit, nomina illis tribui. Postquam vero plures in unum insulae coire ac societatis vinculo jungi incipiebant, Tribunos eligere videbatur, qui singulis Insulis annua autoritate praeessent, ac si quid gravioris momenti ad publicam rem pertinens decernendum foret, in commune consulerent. Haec regiminis forma aliquanto diutius, quam ista prior viguit. Verum cum Insulae nonnullae Longobardorum Italiam vastantium barbariem experirentur, populus Tribunorum pertaesus, quasi ipsorum crimine, quicquid sentiebant mali, accidisset, Duces creare suffragiis, iisdemque summam rerum non per aliquot annos, sed per omne vitae tempus credere constituebat. Vix tamen tres ea dignitate functi erant, cum populus libertati suae metuens Magistros Equitum quotannis ad Reipublicae administrationem vocaret. Sed ut multitudinis genius mutabilis &ad varietatem semper pronus est, post quinque annos &adeo quinque Magistros Equitum, Duces iterum eligi coeperunt, idque demum constanti observatione ab anno 742 in hunc usque diem continuatum fuit. Interim regiminis nullam ab illo tempore factam fuisse mutationem, dici non potest. Nam Principum primi &longe majori autoritate, quam sequentes, (ut agnoscit Contarenus,) pollebant, &populari voce, non suffragiis nobilium fiebant.