Latin
HISTORIA VENETA DI ALESSANDRO
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 403
Unproofread scanNot analysed yet
Hactenus, quae ad Regiminis Veneti modum pertinentia Autor habet. Temo primo Operis praeterea &augmenta potentiae &decrementa, quas Veneti victorias obtinuerint, quas passi sint clades, sub 72 Ducibus ad Johannem Mocenicum usque, qui anno 1485 decessit, edisserit. Prolixus inprimis est in exponendo bello, quod cum Barbarossa pro Alexandro III Respublica prosperrime sub auspiciis Sebastiani Ciani gessit. Fuerunt enim, qui rem totam in dubium vocare, ac Venetos falsitatis arguere non dubitarunt. Annotat etiam magno studio, quicquid ad Veneti nominis splendorem facere noverat. Sic in divisione Imperii inter Graecum &Francum, Nicephorum &Carolum M. memorat, quod &alii observarunt, lacus Venetos omissos, ac neutrius jurisdictioni assignatos fuisse. Adeoque clarum esse scribit, quod nunquam Imperio subfuerint, sed libertatem suam proprio Marte &arbitrio semper, non alienis viribus ac auspiciis defenderint. Tomus alter 34. Principes exhibet a Marco Barbadico usque ad Aleysium Contarenum, illum qui hoc ipso anno obiit, ac conspirantibus omnium votis successorem habuit Marcum Antonium Justinianum, cujus nomini Autor Operis sui secundam hanc partem dedicavit. Hic &Leonardus Loredanus sistitur, quo imperante maximis bellorum tempestatibus Respublica Veneta parum aberat quin everteretur, Postea Uscocchiorum originem evolvit, &damna vicinis partibus per ipsos illata prolixe enarrat, de quibus anno 1676 prodierunt Minutii &Pauli Sarpii historiae, non ita pridem ex Italica in Gallicam linguam versae a Domino Amelot de la Houssaie. Bellum porro cum Turcis pro Candia, imperantibus Francisce Ericio, Stephano Molino, Carolo Contareno, Francisco Cornelio, Bertuccio Valerio, Johanne Pisauro, &Dominico Contareno gestum late explicat, usus opera Baptistae Nani, qui alteram Historiae suae Venetae partem quinto abhinc anno publico dedit. In toto Opere cum Legatorum, tum belli Ducum, Principum &Consiliariorum orationes subinde Autor refert, officiumque &partes boni Historici satis explet, quantum videlicet potest a cive Reipublicae Venetae exspectari.