Latin
L ESPION DU GRAND SEIGNEUR & SES
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 404-2
Unproofread scanNot analysed yet
per annos quadraginta quinque in regia Lutetiae urbe, ficta persona &habitu latitans, &exploratoris operam infensissimis Christiani nominis hostibus impune praestans. Nec minus mirum, quod natus inter Turcos aut Arabes, Latinas literas, dum captivus in Sicilia teneretur, ita didicisse dicitur, ut autores non vulgares, Senecam, Tacitum, sanctum etiam Augustinum legere, &dum Parisiis viveret, pro docto &Clerico haberi potuerit. Stant haec fide interpretis Maranae, qui se Genuae natum dicit, &uti videtur, suspicionem suppositionis, dedicatione opusculi hujus Regi facta, impetratoque ab ejus Majestate privilegio Typographico, elidere voluit, &ad testimonium civis Parisiensis, tacito tamen ejus nomine provocat, specimen vero nunc tantum exhibet triginta Epistolarum anno 1637 &1638 scriptarum, cum ultra quingentas se habere scribat, earumque edendarum spem faciat. Invenisse autem se Volumen illarum refert casu mere fortuito, cum hospitium mutans, in angulo cubiculi chartas pulvere obsitas deprehenderet.