# Acta eruditorum 1684 405

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, L ESPION DU GRAND SEIGNEUR & SES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/405
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/405

Dein post cautam & diligentem explorationem, ex aedium domino comperisse, habitasse in domo illa annis octodecim hominem peregrinum, qui se Titum Moldaviensem nominaverit, statura parva, facie deformi, habitu Clerici, moribus correctis & pene sanctis, quamvis non defuerint, qui Judaismi & Mahumedismi suspectum haberent; pecuniam & amicos nunquam ei defuisse; septuaginta annos natum fuisse, cum narrare solitus fuerit, se anno 1637 Lutetiam venisse, juvenem tunc viginti octo annorum: quisquis vero fuerit, cum aliquando pro more anno 1682 domo egressus esset, nunquam rediisse, neque tamen praemeditatum abiisse videri, cum non solum chartas illas, sed & pecuniae aliquantum reliquerit: in flumen fortasse praecipitatum, aut alio inopinato casu interiisse. Scrupulum movere possent inter alia, quae alicubi in laudem Christianae religionis, & inprimis Romanae, atque in vituperium Reformatae interseruntur; nec non quod nihil literarum ex Turcia ad eum datarum simul repertum memoretur, quas tamen non minori diligentia, quam suarum epistolarum exempla custodivisse virum, ut describitur, callidissimum, probabile est. Versionem, quod parum sapiat stylum Arabicum, ita excusat interpres, ut libertate se usum esse dicat, rebus potius quam verbis insistendi, & ineptias, titulorum praesertim & blanditiarum, quibus Orientales indulgent, restringendi Materiam literarum quod attinet, quantum ex specimine hoc judicari potest, satis fidelem & accuratam rerum in Gallia, & alibi inter Christianos gestarum notitiam & comparasse sibi Mamutum hunc (hoc enim nomine ad suos utitur) & ad aulam Turcicam retulisse apparet. Et quamvis ea omnia ex scriptoribus nostris uberius & certius intelligantur, non caret tamen utilitate, narrationem illorum ex ore hostis & exploratoris cognoscere. Insigne vero documentum hinc capere possent Principes Christiani de cavenda Turcorum vafritie. Si enim vera sunt, quae referuntur, fuerunt eodem tempore Viennae Carcoa quidam Turcus, Genuae Adonai Judaeus, qui junctis cum hoc literarum commerciis, res in Germania, Italia, Gallia, vicinisque regionibus gestas indagarent, & hostibus enuntiarent. Maximum vero impietatis Turcicae (utinam non & inter Christianos repertae) documentum est, quod nebulo hic a summo Turcorum sacerdote veniam habuisse se scribit, Christianos ritus simulandi, pejerandi, & quicquid ad finem propositum expediret sine peccati metu perpetrandi. Quo vero animo in Christianos fuerit, quam acerbe plerumque eorum sacra & mores irriserit, quam laetitiam ex dissidiis & bellis eorum ceperit, quaeque inde incrementa rei Turcicae auguratus fuerit, ex paucis literis his prolixe colligitur. Hae sive verae, sive ingeniose fictae sunt, (quod fortassis orbis literati judicium, & temporis mora brevi aperiet) movere tamen merito summas orbis Christiani potestates ad seria aliquando, & perpetuae inter se pacis, & jungendarum contra immanissimos hostes virium consilia, possent & deberent,

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
