# Acta eruditorum 1684 406

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, SELECTAE HISTORIAE ECCLESIASTICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/406
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/406

SELECTAE HISTORIAE ECCLESIASTICAE capita, & in loca ejusdem insignia Dissertationes Historicae, Chronologicae, Criticae, Dogmaticae. Autore R. P. E. Natali Alexandro, Ordinis FF. Praedic. in Sacra Facultate Parisiensi Doctore Theologo &c. Seculi XI & XII pars tertia. Paris. apud Antonium Dezallier, in vico San- Jacobaeo, ad coronam auream. 1683 in 8. ILtimum hoc undecimi & duodecimi seculi volumen a septima lissertatione incipit, quae Petri Abaelardi variam fortunam, errores, certamina, poenitentiam, & postremo loco opera, a Francisco Amboesio praemissa Parisiensium Theologorum censura in publicum edita, exponit. In istis Abaelardi operibus, ut caetera taceamus, variae occurrunt epistolae, quarum una ad amicum data studiorum suorum & variarum calamitatum, & amorum cum Heloissa pudendo vulnere multatorum, historiam ipse retulit. Heloissam vero Petri scortum & postea uxorem, etiam jam monasticis sacris initiatam, pristini illius flagitii haud satis poenituisse vel ex eo constat, quod in secunda ad Abaelardum epistola, quam dulce sibi concubinae nomen fuerit, haud dissimulat, & se ejus meretricem quam Augusti Caesaris uxorem appellari malle profitetur. Errores Abaelardi partim ex Bernhardo, Gulielmo Abbate S. Theodorici, Gaufrido Carnotensi episcopo Ottone Frisingensi, & anonymo quodam Autore, partim ex ipsis Abaelardi scriptis commemorantur, cujus mentem, in nonnullis capitibus lingua saniorem, S. Bernhardum & caeteros antagonistas non ubivis assecutos Alexander noster arbitratur. Idem quid in Suessionensi concilio, quod nec cum Jobanne Picardo in not. ad epist. Bernh. A. C. 1116, nec cum Binio A. C. 1136, sed A. C. 1121 coactum existimat, & undevigesimo post anno seu A. C.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
