Latin
SELECTAE HISTORIAE ECCLESIASTICAE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 408
Unproofread scanNot analysed yet
Etsi vero in quibusdam capitibus a plerisque caeterarum gentium Theologis Gallicani Doctores dissentiant, inprimis cum disceptatur: Utrum concilium oecumenicum Romano Pontifice sit superius? utrum Rom. Pontifex non accedente ecclesiae consensu sit infallibilis? utrum Pontifex Romanus directam vel saltem indirectam in temporalia Regum potestatem habeat? nihil tamen detrimenti inde pati Romanae sedis majestatem asserit, cum hae quaestiones ad fidem non pertineant, sed ad humanas opiniones revocentur, &primatus jure Divino Romano Pontifici conveniens ubique salvus maneat. Cum enim Theologis permissum sit, varias de Dei potentia in scholis quaestiones agitare &disquirere, num Deus absoluta potentia haec vel illa possit, dummodo omnipotentiam divinam universi credant: non inconveniens ipsi videtur, etiam Romanos Pontifices permittere, ut catholici Theologi de potestatis suae extensione, modo, ac usu modeste disputent, dummodo in confessione primatus jure divino S. Petro a Christo collati &ad ejus successores transmissi conveniant. Tandem vero &hanc dissertationem, &quicquid in toto opere scripsit, Romanae ecclesiae, quam omnium ecclesiarum matrem ac magistram profitetur, &Romani Pontificis, quem Petri successorem &Christi vicarium agnoscit, judicio submittit. In causa Thomae Cantuariensis Archiepiscopi, circa quam decima dissertatio versatur, primum variae occasiones, quae Henricum II. Angliae Regem adversus Thomam commoverunt, memorantur, &in earum numero jus Regaliae non fuisse, adversus P.