Latin
CANONES GRAECI CONCILII LAODICENI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 419
Unproofread scanNot analysed yet
Nam si ponamus altitudinem OM41, pedum esse, &alteram NL, OM ad NL se habebit, ut 16 ad I, &pars OMTNL erit aequalis parti BITAH, &per consequens centrum gravitatis commune ponderum A &B, postquam ad LM adscenderunt, erit in eadem altitudine, quam obtinebat ante motionis initium. Id clare ex inspectione figurae apparet. Quoniam enim pondus M tantum supra lineam horizontalem BD elevatur, quantum L infra eam deprimitur, videlicet &unius pedis, sequitur hinc in triangulis similibus MPQ, &LQR latera MQ &QL esse aequalia, hoc est medietatem lineae ML, quae duo pondera conjungit, esse in intersectione lineae horizontalis.