# Acta eruditorum 1684 419

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, CANONES GRAECI CONCILII LAODICENI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/419
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/419

Nam si ponamus altitudinem OM41, pedum esse, & alteram NL, OM ad NL se habebit, ut 16 ad I, & pars OMTNL erit aequalis parti BITAH, & per consequens centrum gravitatis commune ponderum A & B, postquam ad LM adscenderunt, erit in eadem altitudine, quam obtinebat ante motionis initium. Id clare ex inspectione figurae apparet. Quoniam enim pondus M tantum supra lineam horizontalem BD elevatur, quantum L infra eam deprimitur, videlicet & unius pedis, sequitur hinc in triangulis similibus MPQ, & LQR latera MQ & QL esse aequalia, hoc est medietatem lineae ML, quae duo pondera conjungit, esse in intersectione lineae horizontalis.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
