Latin
EXPERIMENTUM AD CIRCULATIONEM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 421
Unproofread scanNot analysed yet
Chapototius, qui &instrumentis Mathematicis jam adinventis, quicquid ad opus bene perficiendum requiritur, addere, "idie nova efformare annititur, prout ex illis quae hactenus publico dedit, apparet, huic defectui succurrere voluit, instrumento, quod semicirculum cujuscunque magnitudinis, qui possit non tantum in dimidios gradus, verum etiam in minuta dividi, capiat, &cujus regulae arctissime jungantur, longissimaeque sint, ita tamen, ut magnitudo semicirculi nullatenus angulos quoscunque capientem impediat, idque propter singularem motionem, quam ipsi tribuit. Credidit ille, non opus esse, ut Instrumentum suum angulis externis intra decem gradus, accommodaret, quoniam hujusmodi angulorum nullus est usus. Satis visum ipsi fuit, ostendere, quomodo anguli multo minores capi possint, ac vulgaribus illis instrumentis capiuntur. Et quoniam verissime affirmari potest, instrumentum hoc esse prorsus novum, ideo nomen ipsi indere voluit, quo ab aliis cognitis distingueretur, videlicet Pantagoni, quasi dicat Instrumentum pro quibusvis angulis. NOVUM STSTEMA PHAENOMENORUM Planetarum, Autore Galletio, Praeposito S. Symphor. Avenionensis. Excerptum ex Ephemeridibus Eruditorum Gallicis, mensis Maji 1684. n. XIV.