# Acta eruditorum 1684 421-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, EXPERIMENTUM AD CIRCULATIONEM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/421-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/421-2

QUae per tubos vitreos Astronomorum oculis hoc seculo obvenerunt, Planetarum tot diversae figurae ac species, tantum ipsis hactenus exhibuerunt negotii, ut praeter celeberrimum Hugenium pauci nominari possint, qui satisfacere vel solis observationibus Saturnianis tentaverint. Ejus tamen exemplo incitatus non ita pridem Dn. Galletius Ecclesiae Avenionensis, quae Sto Symphoriano dicata est, Praepositus, rem difficillimam inquirere suscepit, cumque Hugenii assertionem illam, qua annulum Saturni materialem ac verum esse credidit, fundamento parum tuto niti existimaret, ut aliorum planetarum, sic & Saturni phaenomena a sola radiorum solarium reflexione dependere pronunciavit. Quae ipse de hac sua sententia ad Gallicarum Ephemeridum Autorem perscripsit, ea latine hic exhibere visum fuit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
