Latin
EXPERIMENTUM AD CIRCULATIONEM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 423
Unproofread scanNot analysed yet
Si corpus reflectens inaequalitates habeat, quae a nobis sensu percipi possint, fiet ab ipsis mutatio quaedam hujus annuli, &nos eas ita clare cognoscemus, ut tot omnino superficies distinctas totque imagines solares deprehendamus, quot in speculo fracto aut in minuta frustula conciso apparere solent. Vitell. L. 5. Theor. 39. Et inde est, quod in Luna vastam punctorum lucentium multitudinem absque numero videmus, quae tot sunt annuli sive species Solares, quot hic Planeta superficiebus distinguitur. Observandum est, vitrum objectivum, radios solares refractos oblique recipiens, huic annulo formam Ellipticam tribuere magis minusque apertam, prout radiorum, a quibus fit, major minorve declinatio est ad planum Aequatoris Planetarii, Experimentum, quod ope vitri cujusdam objectivi, 25 pedum circiter institui, invincibilis est (ut credo,) demonstratio veritatis novi mei Systematis. Excipio vitro dicto radios Solares, eosque reflecti facio oblique in planum oppositum ultra foci distantiam. Haec reflexio in justa elongatione exactam Saturni figuram producit. Quod si idem planum propius adducitur, donec exterior annulus alteri imagini aequalis fiat, tum reflexio figuram Jovis exhibet. Si adhuc propius assumitur, figura Martis sistitur; &si oculus in linea reflexionis existat cum vitro colorato, per cujus medium quis splendorem radiorum sustinere possit, eaedem penitus figurae conspiciuntur, quae in plano opposito apparent. SYSTEMA PHAENOMENORUM SATURNI, l. Heona. Menr. autore Galletio, Praeposito Avenionensi ad Ecclesiam S. Symphoriani. &βhmann. Excerptum ex Ephemeridibus Eruditorum Gallicis mensis Junii 1684. n. XVII. DOstquam de omnium Planetarum figuris generatim Galletius diAxit, ad singulorum phaenomena explicanda nunc progreditur. Agit autem, quam potest, brevissime, uberiorem disquisitionem cum evidenti suppositionum quarundam declaratione in opere mox edendo pollicitus. Exordium a planetarum remotissimo ducens, ita scribit: Observationes quibus anno 1612 Galileo, 1642 Gassendo, 1656. P. GriHhh P. Grimaldo Jesuitae, Hugenio, Hevelio, Bullialdo, &anno 1671 Dn. Cassino, Saturnus absque annulo apparuit aequinoctiorum ejus loca determinant; Borealis videlicet in 20°. 30′ Virginis, Australis vero in Piscibus. Sed quae anno 1647 PP. Ricciolo &Grimaldo, anno 1664 mense Aprili Dn.