# Acta eruditorum 1684 428

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, EXPERIMENTUM AD CIRCULATIONEM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/428
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/428

Atque his de Mytuli partibus delibatis, motum radiosum seu tremulum a nullo hactenus observatum, in plerisque tamen (praeterquam in pinguedine & musculis) partibus, potissimum in cirris, vegetum satis, explicat, denominationis illius rationem ex eo, quod instar radiorum e toto cirri ambitu procedat, praesupponendo, ipsiusque maxime conspicua non solum phaenomena, sed causam quoque rimando, vero non absimile judicans, cirrorum aliarumque partium motu hoc gaudentium fibras instructas esse tubulis vel poris aquam ambientem admittentibus, qua eos subeunte expellantur particulae minus graves, & sic excitetur motus radiosus, eodem modo, ac igneae particulae e pruna aquae immersa extrudantur. Caeterum quae de Mytulorum generatione, item de pectinum structura, adhuc addere primum Autori fuit animus, in aliam differt occasionem. Observationes centum annexae, (quarum quaedam jamdum ab Autore Novo Pharmacopaeorum Lumini, mense Novembri superioris anni a nobis exposito, adjectae) quemadmodum triplex potissimum respicere videntur objectum, Praxin nempe vel Medicam, vel Anatomicam, vel Chymicam, ita triplicis pariter commode generis salutari possunt. Sic Practicis annumerandae veniunt observationibus: Deglutitio difficilis purgantibus facile curata; Aphtae pertinaces vino fugatae; Historiae aliquot Arthritidem spectantes; Medicamina quaedam cum bono successu contra Erysipelata usurpata, ubi experimento se didicisse contra vulgarem sententiam refert, nullo medicamento citius commodiusque fugari Erysipelata, quam unguento quodam valde oleoso & pingui: Calculus excretus post decoctum Bismalvae, aliaeque plures. Anatomicarum vero titulum merentur, quod Temporalis musculus in cane incisus & pertusa aspera arteria gravia symptomata non excitarit; Meatus Urinarius indebito loco perforatus; Oviforme quid utero excretum; Anatome murium, qui Arsenicum comederunt, in qua hoc notatu dignum occurrit, quod dum mortui dissecarentur, ex eorum vasis nihil effluxerit sanguinis; it. Felis Catulus in loco angusto accensi sulphuris fumo interemptus & dissectus. Chymiam demum spectant diversae concretorum menstruis diversis. factae solutiones, maximam partem microscopio lustratae, v. g. solutio camphorae, oculorum cancrorum, corallii rubri, margaritarum, lapidis bezoar &c. it. Experimenta ad Boracis indolem detegendam instituta.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
