Latin
ABRAHAMI CALOVII APODIXIS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 431-2
Unproofread scanNot analysed yet
Libb. poster. Analyticorum; peculiarem tamen longeque sublimiorem ac solidiorem possidet demonstrandi vim ex unico illo sibique proprio &universali principio: Αυτὸς ἔφα, Ipse (Deus) dixit. Ex hoc enim nascitur fides divina, omni scientiae, quanquam certissimae, non tam aequiparanda, quam longissime praeferenda. Hinc titulum Ἀποδείξεως jure meritoque tribuit libro huic suo Autor celeberrimus, quippe quod in eo e solis Spiritus S. testimoniis veritatem Religionis nostrae clare deducat firmiterque probet. Praestat id eleganti ordine per singulos Articulos, sententiamque nostram nervose ac perspicue redigit primum in theses, easque in distinctis paragraphis proponit, mox probationem e solis S. Scripturae locis subjicit, &ex eorum contextu, antecedentibus, consequentibus ¶llelis, secundum fontes, Ebraeos &Graecos, credenda demonstrat, adeo ut Liber hic (quod in Titulo promittitur,) ideae instar, omnes theses controversas e S. literis firmiter decidendi, &veritatem fidei solide confirmandi, omnino esse possit. COMMENTARII HISTORICI DUO HActenus inediti: alter de Regibus vetustis Norvvagicis, alter de Profectione Danorum in terram S. nunc primum editi a Bernhardo Casparo Kirchmanno J. U. D. Amstelodami apud Jansonium Waesbergium, 1684. in 8.