Latin
ELOGII DI CAPITANI ILLUSTRI SCRITTI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 433-2
Unproofread scanNot analysed yet
Dctae historiae amatoriae heroicis permixtae, ad voluptatem &utiliA. tatem legentium compositae, Fabularum Romanensium nomine jampridem venerunt, avidoque studio a foeminis juxta ac maribus, praesertim juvenibus, sunt arreptae &in pretio habitae. Origo earum antiqua &ex ipso Oriente accersenda: artem autem hanc rudem &incultam inde acceptam, Graeci qui plerasque doctrinas &artes perfecerunt, excoluere, certisque epopoeiae legibus adstrinxere: quod ex Heliodori, Achillis Tatii, Theodori Prodromi, Eustathii &Longi monumentis, quae supersunt, constat.