# Acta eruditorum 1684 433-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, ELOGII DI CAPITANI ILLUSTRI SCRITTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/433-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/433-2

Dctae historiae amatoriae heroicis permixtae, ad voluptatem & utiliA. tatem legentium compositae, Fabularum Romanensium nomine jampridem venerunt, avidoque studio a foeminis juxta ac maribus, praesertim juvenibus, sunt arreptae & in pretio habitae. Origo earum antiqua & ex ipso Oriente accersenda: artem autem hanc rudem & incultam inde acceptam, Graeci qui plerasque doctrinas & artes perfecerunt, excoluere, certisque epopoeiae legibus adstrinxere: quod ex Heliodori, Achillis Tatii, Theodori Prodromi, Eustathii & Longi monumentis, quae supersunt, constat.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
