# Acta eruditorum 1684 436-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, D. ALPHONSI DE OLEA ADDITIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/436-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/436-2

D. ALPHONSI DE OLEA ADDITIONES Tractatum suum de Cessione Jurium& Actionum. Genevael 1683. in fol. D AlAlphonsus de Olea JCtus Hispanus, Antecessor in Academia Do Pinciana & hodie in supremo Castellae Senatu Consiliarius, jam ante triginta & aliquot annos Tractatum absolutissimum de Cessione Jurium & Actionum publici juris fecit, Theoricis & Practicis, ut non solum inscriptio libri fert, sed etiam res ipsa docet, utilissimum. Ita enim illam materiam copiose & nervose exposuit, ut nihil ferme, quod ad eam pertinet, vel in Theoria vel in Praxi occurrens, reliquerit intactum & inexcussum. Proinde & Liber iste talem applausum meruit, ut variis in locis iterum atque iterum ederetur.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
