# Acta eruditorum 1684 436

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, ELOGII DI CAPITANI ILLUSTRI SCRITTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/436
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/436

In quarta demum parte circa unum aliquem ex titulis primariis, de spiritu videlicet sanguinis humani, totus est occupatus, quem speciminis loco, qua ratione reliqui tituli primarii pariter illustrari possint, in varios subordinatos & secundarios titulos distribuit, additis in hos singulos experimentis, cum spiritu e sanguine humano sano absque ullo additamento destillato a se institutis, v. g. Utrum sanguis fermentatione vel putrefactione ita disponi possit, ut in destillatione primo statim ascendat spiritus vel vinosus, vel urinosus? num spiritus sanguinis reipsa aliud quid sit, quam sal volatile & phlegma invicem commixta? Ad quod salium genus spiritus sanguinis humani referri mereatur? An discrimen aliquod sit inter spiritum sanguinis aliosque spiritus urinosos? id quod non improbabile esse judicat, & quae alia sunt, quae quantitatem aeque respiciunt ac qualitatem spiritus sanguinis humani multiplicem, e. g. vim ejus dissolutivam, quam in crocum, curcumam, sanguinem ipsum, chalybem &c. exserit, item vires ejus Medicas, quas tam externas, in paroxysmis hystericis, apoplecticis, in doloribus capitis &c. quam internas, v. g. in phthisi, possidet: quae inter methodum quoque gravem spiritus sanguinis humani odorem tollendi, aromatisando scilicet eum, reperire licet. Appendix vero, quam partibus modo memoratis more consueto subnexuit, varia complectitur particularia, partim experimenta quaedam ex prioribus magis confirmantia, partim etiam plane nova, v. g. ea, quae diversam sanguinis humani mutationem ab aceto, succo limonum, citri, aere, spiritibus urinosis, salibus fixis, & recenti cochleariae succo introductam patefaciunt, item quantum salis volatilis in phlegmate vel aqua dissolvi possit; inprimis, quae differentiam notabilem concernunt, quam spiritum sanguinis humani cum calce viva destillatum ac vulgarem intercedere, accuratissimus Autor annotavit, in hoc praeter alia consistentem, quod prior nullam, sicut posterior, cum acidis, v. g. spiritu salis, oleo vitrioli, gignat effervescentiam &c.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
