# Acta eruditorum 1684 441

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, NOUVE AUX DIALOGUES DES MORTS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/441
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/441

Inter Sanctos Persarum praecipuus est Hossen filius Ali, cujus martyrii festum apud Persas singulare: celebratur primis decem diebus mensis Mohorram, cum luctu ingenti: decima demum die divisa in duas acies civitate, funeralia publice repraesentantur, ubi capite raso & multis a novacula vulneribus cruentato comparent. Sectae Muhammedanorum quatuor recensentur, per famosos Interpretes totidem distinctae, qui Maleki, Sciafai, Hanbeli, & Hanisi audiunt. De Alcorano, cum quo ejusdem auctoritatis esse apophthegmata duodecim legislatorum Persicae sectae praetendunt, Persarum doctiores statuunt, eum non realiter descendisse de coelo, sed a Deo esse inspiratum. Liberum religionis Christianae exercitium Aspahani, Constantinopoli, & per Persidem ac Turciam passim concedunt: imo Christianis adeo sunt amici, ut pueros aegrotantes ad Missionarios eorum deferant, Evangeliumque super ipsis legi non modo pariantur, verum etiam expetant: qua occasione multos in mortis periculo constitutos baptizari testatur Auctor. Nec praetermittit, quae ad notitiam dignitatum illustrium, provinciarum, urbium, insularum, ad constitutiones Persarum & consuetudines, ad jura tum privam tum publica prae aliis pertinent. Hanc in rem agit de proventu annuo Regis Persarum & thesauris quos possidet: de titulo Padsciahs sive Imperatoris, quem Turcarum Imperator sibi tantum & Regi Galliae tribuit: de Imperatrice regente, quae prima mulier est ex Turcarum Imperatore masculum enixa, & κατ ἐξοχὴν mater audit: de more excoecandi fratres Regis Persarum, ubi adjicit, hodiernum Regem Salomonem ad majorem cautelam jussisse erui pugione oculos fratris sui Mirza Hamzah: de gubernatoribus provinciarum Persidis, quorum alii Beklerbek, videlicet ibi dominantes, ubi sunt militia & artes, alii C- han, qui minoribus provinciis praesunt, alii Vexir, qui urbium imperium obtinent, dicuntur. Praeterea coronationem Regis Persiae describit, formamque & figuram coronae ipsi imponi solitae delineat, eidemque simili prope C- han seu gubernatores, & antiquos Religiosos aut Sousi uti solere annotat. Porro titulum Invincibilis a Rege Persarum adhiberi solitum, quod per periphrasin expressus Incolas dominatorem conjunctionis seu astrorum denotet, exponit. urbium Persicarum in Heiderios & Naamet-Allahos, à Regibus Heider & Naamet-allah dictos, perpetuoque inter se dissidentes dividit. De diversoriis Persarum dictis Caravanserai memorat, esse illa publica & sumtuosa aedificia, in urbibus & ruri frequentia: in campestribus gratis divertere pedestres aut equestres turmas 100 usque ad 500 hominum.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
