Latin
MAGISTRI F. ANGELI PACIUCHELLI DE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 443-2
Unproofread scanNot analysed yet
si Agno apud multos in pretio Commentationes has morales esse, MAnon ex eo tantum intelligitur, quod dignae visaesunt, quibus exitalico sermone in Latinum transferendis bonae horae, &eae quidem bene multae impenderentur, sed inde etiam manifestum est, quod bis in Germania intra paucorum annorum spatium typis fuerint exscriptae. Nec dissimulandum enim, anno 1672 primum Monachii excusas eas fuisse, quam editionem altera jam Antverpiensis a. 1680 &1683 excepit. Sane complecti vastum hoc opus meditationes praeclaras quamplurimas, quae magno usui in flectendis ad pietatem auditorum animis esse possint verbi divini praeconibus, diffitebitur nemo; inprimis cum vel solis amplissimis indicibus, qui velut Loci communes quidam singulis tomis sunt adjecti, inspectis, cuilibet textum aliquem Biblicum pro concione explicaturo argumenta se offerant, quibus exornare materiam, quam prae manibus habet, possit. Verum segetes inter, steriles etiam avenas non nullibi deprehendi, ac loco salutarium historiarum, quarum in ipso sacro codice sat magna copia est, commentitias nonnunquam fabellas lectori propinari, ne ipse quidem interpres potuit dissimulare, cujus haec protestatio Operi praemissa legitur: Si non nullae in hoc opere recenseantur historiae, quae legentis animum offendere Possent, rogo ne id vitio mihi vertatur, nec ulla in me detorqueatur culpa; fidelem enim interpretem agere debui; caeterum ne ulli videar praejudicium inferre, ipsi veritati omnia committo.