# Acta eruditorum 1684 447

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, AUGUSTI PFEIFFERI D. HERMENEVTICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/447
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/447

Ita factum, ut etsi aegerrime a coetu in quo natus erat, & a necessariis suis, quibus carere sine magno damno non posset, divelleretur, post preces tamen ad Deum fusas, & ex accuratiori eorum, quae legerat scripseratque, examine denuo instituto, adjuvante Deo, convictus in conscientia, ad Ecclesiam Catholicam sese associare decreverit, licet insueta omnia ibi conspiceret. Debere se hoc beneficium divinae providentiae, & libro Episcopi, imo informationi, quam ex ore postmodum ejus acceperit? neque alia in hoc tractatu se scribere, quam quae sibi ille quasi inspirarit. Deprecatur imputationes, quasi non prius ad librum hunc scribendum, aut ad colloquiumcum Episcopo accesserit, quam discessum a Reformatorum coetu secum jam constituisset: neque enim afflictionibus Reformatorum territum, aut ullius temporalis emolumenti causa mutationem fecisse. Rogat itaque Protestantes, ut sine praejudicio, rationes quas exponit, considerare velint, nec sibi, homini licet privato, vitio vertant, quod haec publice tractet, cum secundum eorum sententiam & laudatum Berrhoensium exemplum, imo Pauli Apostoli monitum, omnia examinanda, & bona tenenda sint. Haec praefatus, a narratiuncula de statu Religionis ante coeptam reformationem orditur, Ecclesiae quae tunc fuerit, unitatem laudat, in qua quidem diversae de fidei quibusdam articulis sententiae fuerint, nullo tamen cum dispendio unionis & concordiae. Summam etiam ignorantiam, morumque depravationem fuisse non negat, putat autem ad punienda haec mala permisisse Deum secutam separationem, eo tamen etiam cum commodo, ut pulsis ignorantiae tenebris, scientia salutis magis excoleretur, versis in plurimas linguas Sacris Bibliis, & examinata per disputationes veritate dogmatum. Sed schisma ipsum hoc ante omnia argumento impugnat, quod Protestantes vi & manu egerint, contra genium indubitabilem Christianae religionis, quae pacem & humilitatem requirit: & licet Reformatores culpam in plebem soleant rejicere, magna tamen eos praesumtione gravari, quod eadem intemperie in doctrina etiam usi fuerint. Ad rem jam accedens, postquam multa fidei capita laudasset, in quibus utraque pars consensum servavit, quorumque intuitu etiam communio retineri debuerit, tria sibi tractanda sumit, (1.) ut separet articulos, ob quos schisma nullo jure aut obtentu fieri potuerit; (2. ) ut quosdam ex vexatissimis, nempe de cultu Sanctorum, de justificatione & de Sacramento Eucharistiae ab interpretationibus Protestantium vindicet; (3.) ut inde concludat, necessario ad Ecclesiam Romanam redeundum esse a Reformatis, si salvari velint. Haec quomodo praestiterit, facilius, & uno fere labore, ex Refutationibus cognosci possunt, quas Reformati huic libro jam opposuerunt, quas subjungimus, & qua fieri potuit brevitate excerptas damus.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
