Latin
SUITE DU PRESERVATIF CONTRE LE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 448-2
Unproofread scanNot analysed yet
aperte nominat D. Juriaeum, nec stylus abludit, &brevis, quae post titulum legitur, admonitio confirmat, ubi Praeservativi contra Expositionem Condomensem autorem se non inficiatur praesentis libri scriptor; Praeservativum vero a D. Juriaeo scriptum esse, jam a nemine putamus dubitari. Sed ad tractatum ipsum accedimus. Exorditur Autor a consideratione discedentium a Reformata religione ad Romanam, quos variae conditionis esse ait, magnos, parvos; divites, pauperes; quosdam, qui alicujus sint existimationis aut scientiae, sed longe plures, qui nullius; alios aliis causis &affectibus moveri, ut hactenus Ecclesia Romana non absimilis sit reti, quod ex mari pisces, monstra, limum, conchylia, sed paucissimas extrahat margaritas: Eo magis itaque gloriari Romano-Catholicos, si aliquem inter plurimos ceperint, cujus ingenium laudari possit, talemque omnino esse Brueysium, qui &Autoris titulum acquisiverit, libro contra Expositionem Condomensem non spernendo edito; sed majoris illum fieri ait ab iis, quibus non nisi ex libro suo innotuit, quam qui ejus vitam moresque propius introspexe rint.