# Acta eruditorum 1684 448-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, SUITE DU PRESERVATIF CONTRE LE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/448-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/448-2

aperte nominat D. Juriaeum, nec stylus abludit, & brevis, quae post titulum legitur, admonitio confirmat, ubi Praeservativi contra Expositionem Condomensem autorem se non inficiatur praesentis libri scriptor; Praeservativum vero a D. Juriaeo scriptum esse, jam a nemine putamus dubitari. Sed ad tractatum ipsum accedimus. Exorditur Autor a consideratione discedentium a Reformata religione ad Romanam, quos variae conditionis esse ait, magnos, parvos; divites, pauperes; quosdam, qui alicujus sint existimationis aut scientiae, sed longe plures, qui nullius; alios aliis causis & affectibus moveri, ut hactenus Ecclesia Romana non absimilis sit reti, quod ex mari pisces, monstra, limum, conchylia, sed paucissimas extrahat margaritas: Eo magis itaque gloriari Romano-Catholicos, si aliquem inter plurimos ceperint, cujus ingenium laudari possit, talemque omnino esse Brueysium, qui & Autoris titulum acquisiverit, libro contra Expositionem Condomensem non spernendo edito; sed majoris illum fieri ait ab iis, quibus non nisi ex libro suo innotuit, quam qui ejus vitam moresque propius introspexe rint.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
