# Acta eruditorum 1684 449

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, SUITE DU PRESERVATIF CONTRE LE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/449
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/449

Haec expositurus, congressum quendam virorum, diversa, ut dictum, de Brucysio sentientium, inducit, & inde in dialogi formam tractatum hunc suum componit. Ex collocutoribus illis aliquis agnoscit, quae jam diximus de ingenio Brueysii, illudque magis in libro contra Reformatos, quam in priori, quo eos defenderat, apparere, ironice concedit, ideo scilicet, quia ut ipse profitetur, omnia ex Episcopi inspiratione scripserit. Excipit hunc, qui se Brueysium familiariter nosse dicit: alius denique, qui literas ex patria hominis producit, de vita ejus ante acta & causis mutationis. Summa est: ingenio non esse infelici, nec ineruditum, sed qui seria neglexerit, & Advocati nudo nomine assumto, per otium & luxum profligato patrimonio, magnum aes alienum, centum scilicet millium librarum, contraxerit: Inde, ut creditorum persecutiones evitaret, Genevam concessisse, & Theologicis sud is operatum, locum inter Ecclesiae ministros quaesivisse, edito etiam adversus Expositionem Condomensem libro, nomen adeptum. Sed cum homini delicato & voluptuoso, ejusque paupertati levandae, genus id vitae non satisfaceret, deficiendi consilium tepisse, eo successu, ut a Bossueto benigne exceptus, pensionem 1500 librarum & diploma a Rege obtinuerit, quo creditorum actiones ad sexennium sistuntur. His auditis Dialogistae, quae in prooemio de conversionis suae causis Brueysius jactaverat, irrident, & qui narrantis personam sumit autor, librum ejus, quo defectionem tueri voluit, refutatione indignum censet, cum ut ipse fatetur, nihil scripserit, quod non hauserit ex Episcopi tractatu, adeoque nihil responderi fere possit, quod isti non sit responsum. Hoc ut palam fiat, praecipua libri capita percurruntur, & aliud quasi agendo, nihilominus refelluntur, quae Brueysius ex Episcopi scriptis repetita, ingeniose & eleganter, ut agnoscit Antagonista, elocutus fuerat. Cum vero de re ipsa tractans, ante omnia primaria fidei capita, in quibus nullus inter partes dissensus est, enumeraverit, eo fine, ut ostenderet, satis gravem causam discedendi ab Ecclesia Romana, veritates illas profitenti, non fuisse; inverso argumento contenditur, nec satis gravem causam esse, ad exagitandos & condemnandos Protestantes, qui praecipua illa dogmata pariter retinuerint.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
