# Acta eruditorum 1684 45

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, QMIBUSDAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/45

Vicarias sanguinis missionis dum diaetam & medicamenta quaelibet alterantia atque evacuantia ait, quorum quaedam aut per stimulum, aut non sine hoc, agant, primo de stimulis, hinc de medicamentis ipsis, praeprimis evacuantibus, agit: utrobique ardua maxime proponens & exponens v. g. de hydatidum & callorum aetiologia; stimulos operari in distans, i. e. remotissimarum quoque partium materiam peccantem ad stimulorum emissaria derivari; digitorum intorsiones vehementiores & velociores, quas stimulis pariter accenset, apoplecticos excitare; cur a cantharidibus urinariae saltem viae excorientur, ideo nimirum quod acre eorum massam sanguineam subiens sali urinae combinatum intendatur. Medicamentorum vires dum rimatur, ideo vitiosos humores in corpore colligi putat, quod nulla detur in hoc glandula, quae vitioso similem naturaliter separet: operationem itaque medicamentorum esse, vel novam glandulam, secretioni ejusmodi aptam, formare, vel humores ita alterare, ut a glandulis ordinariis secernantur ac eliminentur. Novas glandulas a medicamentis generari posse, haud adeo paradoxum credit, cum vermes saepius ex alimentis fiant, in quibus infinitus glandularum numerus occurrit: omnia medicamenta per contactum operari, & quidem eorum quaedam, totam S. M. instar lapidis aquae injecti, commovere; vim eorum attracticem non plane absurdam esse. Purgationem esse quidem posse loco venae sectionis, sed ea semper periculosiorem, contendit, sub hac complectens suppurantium vim, Mercurii inunctionem, diaphoretica, diuretica, vomitoria, purgantia κατ᾽ ἐξοχὴν, bechica, apophlegmatismos ac sternutatoria. Venae sectionis in febribus tempus satis paradoxe harum declinationem censet: rationibus nihilominus satis egregiis hoc agit. Febrium tractationem harum distinctione in species inchoat, cunctarum successive antecedentia, conjuncta, & succedentia, hincque naturam & formalitatem colligens; item, quod in omni febre sanguis afficiatur, ideo quod nulla febris sit, ubi pulsus a naturali ordine non aberret, & quidem sarguinis haec vitia tam in motu, quam quantitate & qualitate ejus consistere, pluribus propositionibus & per cunctas febrium species probat, ita tamen ut haec vitia non in omni concurrant, v. g in ephemera motus quantitas & qualitas vitiosa, in hectica qualitas saltem prava.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
