# Acta eruditorum 1684 450

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, SUITE DU PRESERVATIF CONTRE LE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/450
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/450

Ad primum vero Examinis caput, quo articuli ut putantur leviores, qui fundamentum non constituant, & pro quibus, ad exemplum Episcopi, Brueysius non tam apologiam quam excusationem, malae causae indicem, scripserit; ita respondetur: non convenire inter utramque Ecclesiam, quinam articuli ad fundamentum pertineant, & esse inter eos, quos Examinator pro levibus habeat, qui gravissimi sint, & vel singuli communionem impediant, V. g. de cultu religioso soli Deo praestando, de unico sacrificio Christi satisfactorio, de autoritate sacrae scripturae suprema triditioni & potestati Pontificiae praeferenda. Dum enim haec negent Romano-Catholici, & praeterea Reformatis alia credenda & servanda obtrudant, v. g. usum linguae Latinae in Sacris, quinque superflua Sacramenta, purgatorium, alia; nequaquam sibi fas esse, cum talia profitentibus, contradicente conscientia, in coetum coire, licet ita errantes tolerent, tantoque justius petant, se quoque tolerari, magnamque querendi causam habeant, quod id non fiat. Altero Examinis sui capite tres articulos, ut dictum est, incrustandos, & a Reformatorum interpretatione vindicandos sumserat Advocatus. Ad haec repetuntur olim regesta: frustra concilii Tridentini decretum allegari, quo cultus sanctorum non imperatur, sed permittitur; hoc enim ipsum non recte factum, & in praxi manifesto peccari, nec ad rem pertinere, quod in Gallia a moderatioribus quaedam corrigenda censeantur; nihilominus enim publice indulgeri omnibus superstitionibus & abusibus, nulloque jure Reformatos urgeri, ut ad corruptos ejusmodi coetus aggregentur, quorum Ecclesia non ex particulari Gallorum quorundam excusatione aut correctione (quae tamen locum non habeat) sed ex publica praxi & aliarum nationum consensu judicanda sit, ex quibus nulla Gallorum quorundam limitationibus assensum praebeat. Quae vero de articulo justificationis speciose commentetur Brueysius, & quae de gratia Dei & spe salutis magnifice disserat, aut non sincera, aut a Tridentinis placitis difformia esse, quod si reipsa non discrepent in hoc capite Catholici a Reformatis, iniquissimum esse, quod illi hos quotidie cogant sententiam suam ut haereticam & detestabilem abjurare. Nec magis probandum, quod tantopere invehantur in doctrinam de certitudine salutis, cum Reformati per hanc nihil aliud intelligant, quam virtutem illam Christianorum tertiam, quae spes dicitur, & per quam homines fideles & bene mortificati, sibi persuadent impetraturos se gratiam Dei & donum perseverantiae atque gloriae. De praesentia reali & sacra Eucharistia prolixe agit autor, & Lutheranos quidem ferri posse putat, qui lethaliter, sive cum damnationis periculo, non errent, neque tamen communionem cum iis habendam; sed Romanam Ecclesiam intolerabiliter in idololatriam labi, statuta & observata adoratione Sacramenti, i. e.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
