# Acta eruditorum 1684 451

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, SUITE DU PRESERVATIF CONTRE LE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/451
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/451

panis & vini, ex manifesta concilii Tridentini definitione, Hanc utcunque palliantem, & adorationem ad Christum restringentem adversarium, pluribus refutat, ejusque sinceritatem, fidem & honestatem desiderat, qui Protestantes inducêre velit, ut scientes videntesque, reclamante conscientia in Ecclesiam concedant, quae vel ipso adhortatore fatente, tolerabiliter saltem (sed ex Reformatorum sententia capitaliter) erret. Ut enim divina commiseratio sperari possit iis, qui ex ignorantia & bona quasi fide erroribus per praeoccupationem inhaereant, ita mortaliter peccare, qui errorem scientes & meliora edocti assumant. Sub finem, pauca ad exordium & epilogum Brueysii reponit. In illo Reformatoribus violentiam objecerat, quod nulla veri specie fieri monet autor, cum satis constet, in Germania sine ulla vi Lutheri doctrinam fuisse susceptam, & a Catholicis contra Lutheranos vi actum. Idem in Gallia per annos quadraginta contra Reformatos factum, & satis prolixe integris libris demonstratum esse, civilia Gallorum bella religioni immerito imputari. In epilogo vero; quo Protestantes ad unionem cum Ecclesia Romana admonentur, nihil dici ait, quod non falso praesuppositum sit, aut male illatum. Querelam tamen ejus probat, & retorquet, cum miserandum Christianismi statum deplorat, quod de vitiis deserendis non cogitetur, dummodo non deseratur religionis professio; nec quaeratur an quis pius sit, & charitatem erga Deum & homines exerceat, sed num Reformatus sit aut Catholicus. Adjecta est opusculo Additio, ex epistola quadam Parisiis missa, in qua Autori id quaerenti respondetur, neminem ad Catholicos transeuntem recipi, qui ex sententia Expositionis Condomensis religionis professionem facere velit, sed abjurationem ex formula consueta urgeri, verumque adeo esse, quod Jesuita quidam dixisse fertur, nihil remitti posse ex dogmatibus Romanis, nec unicum cereum extinctum iri, licet eo facto omnes Reformati converti possint. Sed pergimus ad alterum Brueysii adversarium.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
