Latin
LE PROSELTTE ABUSE, OU FAUSSES
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 453
Unproofread scanNot analysed yet
Porro quod quasdam saltem querelas ante reformationem auditas fuisse scribat, cum tamen fateatur, crassam ignorantiam cum morum corruptione illo tempore horribiliter Ecclesiam inundasse: levia scilicet &exigua ipsi videri centum gravamina Germaniae; levia, quae Baptista Mantuanus, &Alvarus Pelagius, aliique scripserint, aut quae Episcopus Bitontinus &Cardinalis Lotharingus in Concilio Tridentino publice declamaverint. Turbas vero reformationem secutas, quas exaggerat Brueysius, eadem facilitate Evangelio Christi imputari posse: nam ubi &quandocunque hos hominum errores &vitia detegat, motus &persecutiones oriri, ut Christus ipse satis clare praedixit, omniumque seculorum experientia confirmavit. Ita etiam praejudicia quae nunc nova calliditate reformationi praestruuntur, Christianismo in universum objici posse, &speciatim Graecae &Latinae Ecclesiae, quod probari posse putat, vel ex Maimburgii libris de schismate Graeco, &de declinatione Imperii. Periculosum tamen esse monet hoc genus disputandi, &ad impietatem &Atheismum viam sternere. Etiam causas schismatis frustra alias fingi, quam quas Protestantes allegaverint, idololatriam nempe &monstrosa de Sacramentis dogmata, Sacri calicis ablationem, neglectum scripturae, indulgentias, purgatorium, fabulasque alias, &recusatam elusamque reformationem a Curia Romana, negatumque liberum concilium, in quo Spiritus Sanctus, ut orator Galliae Pibracius dixit, non aliunde quam e coelo expectaretur. Nec sufficere, quod plurimi articuli puri bonique in Ecclesia Romana remanserint; separationem enim vel ob unum satis juste fieri, quod conciliorum antiquissimorum exemplis constet. Et cur ait damnantur Protestantes, qui articulos illos non controversos pariter retinent, nisi per praejudicium &vim id fit, &Haeretici esse debent, quos Roma pro talibus habet, &Regibus persequendos offert? Alios notat articulos esse, qui ad nomen Christianismi utcunque sufficiant, quod nec Haereticis auferri possit, alios, qui veritatem religionis integre constituunt. Dum autem ex his controversi sint, qui fundamentum tangunt, (quorum tamen pauciores esse, quam aestu disputantium numerantur, non negat,) non posse in communione persisti. Post ista &alia, ad tria capita tractatum suum reducit. Examinat nempe (1. )articulos, in quibus conformitas inter utramque partem Brueysio esse videtur, indeque causam reconciliationis existere, (2.) quos Brueysius levis momenti esse judicat. (3.) tres quos ut maxime controversos, non minus tamen conciliabiles esse existimavit, i. e. de cultu Sanctorum, de justificatione, &de Evcharistia. Ita autem propositi sui memor est, ut &monstret, ubi mollius &aliter quam Bellarminus, Brueysius Episcopum secutus, sentiat aut loquatur; &quomodo Protestantes non verbis aut formulis, sed reipsa, gravissime a Romana Ecclesia dissentiant. Quanquam vero multa singulari quodam modo, &cum elegantia &acumine proferantur, quae annotatione non indigna sunt, quaedam etiam ubi de Lutheranis agit, animadversionem quandam requirere videntur, vitanda tamen nobis prolixitas fuit, in materiis praesertim, de quibus jam toties actum est; &liber ipse non magno temporis &laboris impendio legi poterit.