# Acta eruditorum 1684 454

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, CONSIDERATIONS GENERALES SUR LE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/454
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/454

CONSIDERATIONS GENERALES SUR LE Livre de Mr. Brueys. id est, Ad librum Brueysii, cui titulus: Examen rationum quae Protestantes ad separationem moverunt, eaque occasione etiam ad alios ejusdem characteris, Considerationes Generales. Roterodami 1684. in 12. SAtis pugnatum esse putabamus adversus Brueysium, cum novus ei adversarius prodit; is quoque Anonymus, & qui ut fertur, vigens fervidusque juventa & ingenio tyrocinium scribendi in hoc opusculo ponere voluit, eo ut videtur cum successu, ut fastidium metuere non debeant, qui a lectione duorum, quos retulimus scriptorum, ad hunc quoque legendum accessuri sunt. Sed hoc ex contentis, quae excerpta damus, rectius judicabitur. In prefatione non demit Autor adversario laudem ingenii & styli, ex conversatione, ut putat, Parisiensi, jam expoliti, sed a moribus ejus parum correctis & pudicis praejudicia sumi, & documentis adstrui posse existimat, ob quae de sinceritate conversionis merito dubitandum sit. Praeteriturum tamen se ista, & es, quae veritati Christianae convenit, modestia, figmenta, cavillos & acerbitates vitaturum esse promittit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
