Latin
CONSIDERATIONS GENERALES SUR LE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 456
Unproofread scanNot analysed yet
De eo vero in praesens videndum esse, an explicatis nunc, eo quo coeptum est modo, dogmatibus Romanis, Protestantes salva conscientia redire ad Ecclesiam illorum possint. Sed Consid. IV. satis jam superque de hac quaestione tractatum ab illis esse scribit, qui Expositioni Episcopi responderunt, &id maxime urserunt, ex praxi cultus publici, non vero ex mollioribus dogmatum interpretationibus, de religione judicari debere. Refert inde, quemadmodum superiori seculo, autoritate Imperatoria, Georgius Cassander eandem viam conciliationis, frustra tamen ingressus fuerit, nec jam plus sperari posse, post schisma inveteratum, ac tot odiis &persecutionibus exasperatum. Denique omnem concordiae spem abjiciendam esse statuit, quoad usque a Romano- Catholicis autoritas Ecclesiae, &infallibilitas Pontificia pro summo fidei fundamento habeatur. Allegat Pajonii Examen praejudiciorum, &Molinaei tractatum, cui titulus Jugulum causae, cujus tamen libri excessus quosdam ait sibi non probari. In Epilogo monet, consultissimum esse, quoniam adversarii semper eadem scribant, ut vicissim semper &breviter ad priora responsa provocetur. Si enim ad singulare examen subinde redeatur, ad summam rei nihil conferri, sed tantum injuriarum &exagitationum occasionem nasci. Interim jure merito ab Explicatoribus illis postulari, ut errores abususque suae religionis, quos excusando agnoscunt, ultro &sine mora corrigendos procurent. Ita fore, ut Protestantes secure ad eos accedere queant, cum quamdiu emendatio differtur, non possint non oblatis &promissis diffidere. Addit, nihil agi, si quaedam loca ex Concilio Tridentino, aut etiam ex Scriptura pro dogmatum excusatione adducantur: respiciendum enim esse ad totum Concilii &Scripturarum systema, indeque sinceram &veram sententiam capiendam esse de iis, quae particulatim dicuntur. Firmat haec uno atque altero exemplo, notatque idem circa Confessionem Reformatae Ecclesiae, &opiniones sive Calvini, sive cujuscunque alius Autoris observandum esse. Nihil enim in his omnibus adeo certum &infallibile habendum quin ad normam sacrarum literarum examinari &emendari possit &debeat; has vero solas divina niti infallibilitate.