# Acta eruditorum 1684 458

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, CONSIDERATIONS GENERALES SUR LE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/458
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/458

Materia Phosphori, quamdiu in corpore magis condensato inclusa est, calore aeris solaribusque radiis facile accenditur, & tunc igne ardentissimo flagrat, non nisi summa cura adhibita restinguendo. Sic fulgur si coarctatum aerique involutum fuerit, ut non facile per subtiliorem aetherem diffundatur, ignem aedibus arboribusque immittet, ac damna maxima inferet. 5. Nostra materia dum ardet, corrosivi cujusdam partes agit, postquam deflagravit, in menstruum abit, quo aurum, ferrum, & alia metalla solvuntur. Sic flamma fulguris aurum, ferrum, plumbum &c. liquefacit. His experimentis maxime naturaliter referri phaenomena fulguris nobis visa sunt, quae illis multo sunt clariora, quibus praeparandis nitrum, pulvis pyrius, vel aurum fulminans adhibetur. De aliis quibusdam proprietatibus ejusdemsplendentis ac comburentis p. aeparationis Chymicae, conferantur Philosophicae Collectiones. Experimentum II. Miscendo duos liquores actu frigidos rutilantia quaedam & ignea corpuscula efficere, quae non in tenebris tantum, verum etiam tempore meridiano in aere illuminato splendeant. Hoc experimentum admiratione profecto dignissimum hoc ordine perfeci. Accepi grana decem aut viginti Phosphori solidi, ac tantum aquae affudi, quantum ipsis obtegendis sufficiebat, (drachmam fuisse existimo,) ut liquefierent. Cum actu frigida esset haec aqua, duabus unciis olei Vitrioli ipsam miscui, factaque agitatione primum productus est calor, deinde ignei quidam globuli emissi adscenderunt, qui stellarum instar ad latera vitri adhaerentes, jucundo adstantium spectaculo aliquandiu flagrarunt. Experimentum III. Dictae mixtioni oleum aliud addendo flammam excitare. Fit hoc, si pauxillum olei Terebinthinae immittatur; absque vasis enim agitatione, mixta corpora ignem concipient ac vehementissime flagrabunt. Et fieri quidem hoc experimentum in vase aperto, ut aeri liber aditus pateat, debet. Idem successit infuso oleo Petrolei & de lateribus; sed oleo communi & spiritu vini flammam excitare non potui.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
