Latin
QMIBUSDAM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 46
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hanc qualitatem sanguinis vitiosam praeprimis lentorem seu visciditatem sanguinis pronunciat, ab eaque plurima febrium symptomata, v. g. corporis gravitatem, virium lapsum, frigus, rigorem, dolores lancinantes derivat, ita tamen ut fermentum quoddam frigorificum insimul concipiat. Porro febrium causas specialius explicaturus, in Quotidiana lentorem peccare cum materia facile mobili, autumat Bellinus, in Epiala lentorem diversae texturae agnoscit, Tertianae lentorem minus frigidum &siccum suspicatur, in Causo contumacem &siccum, &sic reliquarum febrium differentias per diversam lentoris humorum habitudinem explicat. Affectum Capitis viginti frequentiores cum eorum symptomatis recenset, horumque singulorum aetiologias subdit. Agmen claudunt morbi cordis, pulmonum ac thoracis, cum suis &suorum symptomaturm causis. Cuncta vero Autoris singularem solertiam ac stupendam dexteritatem testantia, magnaque in promisso ipsius de Secretionibus animalibus tractatu publico pollicentur.