# Acta eruditorum 1684 461

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, CONSIDERATIONS GENERALES SUR LE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/461
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/461

Quo vero accuratius hujus rei veritatem scrutarer, partes aequales in vase vitreo miscui, applicato ipsi alio recipiente capaciori, atque hoc pacto condensato vapore, qui e corporibus commistis adscenderat, Spiritus Vini haud exiguam copiam rursus obtinuit. Utrumque experimentum impugnandae notioni Alcali & Acidi inservire potest, siquidem summi conflictus excitari per corpora differentis texturae videmus, in quibus ista duo principia haud quaquam conspicua sunt. Habemus hic sane acida validissima, sed de nullo Alcali neque volatili neque fixo ulla suspicio est. Nec videtur illud Alcali, quod in Spiritu Nitri latere vulgo creditur, tanti conflictus causa esse; dubium enim est, an tale quid revera existat. Quod si Alcali fuit, perdidit sane jam vim suam, agente in ipsum acido tam forti, in cujus sinu quasi delitescit. Tam bene lignum igni admotum manet illaesum, quam hujusmodi Alcali sub acidi tam vigorosi potentia se tueri potest. Sed haec obiter. Varii dantur liquores, qui commixti magis minusque effervescunt, facilius aut difficilius inflammantur, & ad diversos gradus caloris perveniunt, ut febrilium ardorum causae hinc cognosci possint, perque varia experimenta obviae fiant. Magis arduum est, de frigidis quibusdam affectibus sanguinis, aliorumque succorum corporis rationem reddere. Nam qui hysterica passione laborant, de frigore sanguinis plerumque conqueruntur, durante paroxysmo, quod ignis sat commodus, & cordialia remedia vix fugant. In his pulsus fere tardior est, cum contra in urente febricitantium paroxysmo nunquam non citior sit. Haec clarius explicabuntur solutione salis Armoniaci, quam Nitri, in aqua. Experimentum VI. De frigore absque ebullitione producto, Hystericorum Paroxysmorum rationem reddens. Quartam partem librae Salis Armoniaci sextario fere aquae injectam dissolvimus, tantumque effectum frigus fuit, ut nullo opus Thermometro esset, quod de effectu testaretur. In hoc experimento nulla liquorum ebullitio nec tumor est, sed potius condensatio, quale quid etiam in hystericis passionibus frigidis accidere poterit. Nam si humores intumescerent, amplius spatium postularent, quod quia concedi forte nequiret, ideo acceleratione pulsus compensandum esset, quo laumores extensi intervallo temporis breviori transmitterentur.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
