# Acta eruditorum 1684 463

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, CONSIDERATIONS GENERALES SUR LE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/463
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/463

Porro minima lymphae quantitas per viam ordinariam secernitur, maxima pars a venis absorbetur, & salia, quae in sanguinis massa sunt, diluit, ut in solutionem & fluorem vertantur, producendo affectui frigido idoneum. Sic sal Armoniacum poterit cum quibusdam liquoribus misceri, cum aliis non item, cum Spiritu Vini penitus fere non potest, non aeque cum vino ac cum aqua, & quo limpidior haec est, eo commodius ac citius resolvitur, efficitque, in hoc potissimum menstruo, frigi das illas operationes. Conjectura illa haud vana, de extraordinaria tum temporis effusione lymphae in massam sanguinis, porro confirmatur per magnam urinae quantitatem, quam aegroti reddunt, ex qua ratione nonnulli de his casibus parum instructi, diabeten metuere solent. Urina enim plerumque lurida ac limpidior est. Idem ulterius hinc confirmatur, quod cum glandulae cuticulares ab officio transpirandi arcentur, per quodcunque ambiens frigidum ac fluidum, (ut illis accidit, qui in aquam intrant,) major urinae quantitas in homine fiat, quam pallidiorem & pest secundam aut tertiam evacuationem insipidam comperi. Sed cavendum mihi est, ne taedium lectori crem, Experimentum VII. De frigore per insignem ebullitionem producto, ubi frigidi calidique paroxysmi febrium liquoribus quibusdam commixtis similes esse ostenduntur. Quoties in hoc experimento usi sumus acido, sive aceti, sive omphacii, lujulae, mali aurantii & limoni, vel mitiore aliquo; immisso in hos succos volatili sale sanguinis humani, semper insecuta est ebullitio conspicua, quae tamen calorem ullum praeter expectationem nequaquam excitavit, quod alias liquores ebullientes facere solent, sed potius thermometrum bene praeparatum ita affecit, ut liquor, manifesto frigoris signo, in ipso descenderit. Inveni, quanto fortius acidum erat, tanto ebullitionem majorem fuisse, & frigus intensius, quod sane observari meretur. Exhac ratione aceto fortissimo usus sum, purificato per congelationem (quem parandi modum Honoratissimus Dn. Boyle docuit,) & in hac mixtione fere usque ad punctum congelationis deventum fuit. Quoniam autem molesta est hujus aceri praeparatio, nec fieri niNn n si certo tempore potest, ideoque experimentum ope Spiritus Veneris vel aeruginis, aceti sane omnium optimi, utplurimum perfeci. Hoc adhibito frigus tactu percipitur, & in thermometro mutationes maximas efficit. Memini depressisse hanc mixtionem tempore aestivo aquam Thermometri, ad sextum pollicem infra temperamentum frigidioris aquae fontanae, ut vix ad dimidium pollicem a nota congelationis distaret.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
