# Acta eruditorum 1684 468

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, CONSIDERATIONS GENERALES SUR LE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/468
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/468

Et quia ipsae ordinatae ν modo crescunt, modo decrescunt erit, dymodo affirmativa modo negativa quantitas, & priore casuIVIB tanngens ducitur versus A; posteriore 2V2B in partes aversas: neutrum autem fit in medio circa M, quo momento ipsae ν neque crescunt neque decrescunt, sed in statu sunt, adeoque fit dy aequ. o, ubi nihil refert quantitas sit ne affirmativa an negativa, nam qoaequ. –o: eoque in loco ipsa ν, nempe ordinata LM, est maxima vel si convexitatem Axi obverteret, Minima) & tangens curvae in M neque supra X ducitur ad partes A ibique axi propinquat, neque infra X ad partes contrarias, sed est axi parallela. Si dy sit infinita respectu ipsius dx, tunc tangens est ad axem recta, seu est ipsa ordinata. Si dy & dx aequales, tangens facit angulum semirectum ad axem. Si crescentibus ordinatis ν, crescunt etiam ipsa earum incrementa vel differentiae, dy; (seu si positis dvaffirmativis etiam ddy differentiae differentiarum sunt affirmativae, vel negativis negativae) curva axi obvertit concavitatem; alias conpexitatem: ubi vero est maximum vel minimum incrementum, vel ubi incrementa ex decrescentibus fiunt crescentia aut contra, ibi est punctum flexus contrarii, & concavitas atque convexitas inter se permutantur, modo non & ordinatae ibi ex crescentibus fiant decrescentes, vel contra, tunc enim concavitas aut convexitas maneret: ut autem crementa continuent crescere aut decrescere, ordinatae vero ex crescentibus fiant decrescentes vel contra, fieri non potest. Itaque punctum flexus contrarii locum habet, quando neque ν neque dy existente o, tamen ddy est O. Unde etiam problema flexus contrarii non duas ut problema maximae, sed tres habet radices aequales. Atque haec omnia quidem pendent a recto usu signorum. Interdum autem adhibenda sunt Signa Ambigua, ut nuper in divisione, antequam scilicet constet quomodo explicari debeant. Et quidem si crescentibus X, crescunt (decrescunt) debent signa amZudy Tydy biga ind– seu in ita explicari, ut haec fractio fiat quantitas affirmativa (negativa). Significat autem T contrarium ipsius E,ut si hoc sit 4 illud sit –, vel contra. Possunt & in eodem calculo occurrere plures ambiguitates, quas distinguo parenthesibus, exempli EPdVTE. γd ν pli causa si esset Fp. 7145 aequ. W, foret DOOEdCV aequ. dw, alioqui ambiguitates ex diversis capitibus ortae confunderentur. Ubi notandum signum ambiguum in se ipsum ductum dare 1/2, in suum contrarium dare –, in aliud ambiguum formare novam ambiguitatem ex ambabus dependentem. Potentiae d X', aequ. a. X2 dx, exempli gratia d, XS aequ.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
