Latin
CONSIDERATIONS GENERALES SUR LE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 469
Unproofread scanNot analysed yet
3X' dx 3dX. adx dg aequ. –7. ex gr. si wsit aequ. qu fiet d w aequ. –grdy, Radices: d, VX, aequ. F VXab (Hincd Vy aequ. 277 nam eo casu à est I, &b est 2; ergo VX*9 est VY jam Y idem est quod –ex natura exponentium progressionis Geometricae, &–b dx Xr. Suffecisset autem regula potenCestyy g) d )g aequ VA* tiae integrae tam ad fractas quam ad radices determinandas, potentia enim fit fracta cum exponens est negativus, &mutatur in radicem cum exponens est fractus, sed malui consequentias istas ipse deducere, quam aliis deducendas relinquere, cùm sint admodum generales, &crebro occurrentes, &in re per se implicita praestet facilitati consulere. Ex cognito hoc velut Algorithmo, ut ita dicam, calculi hujus, quem voco differentialem, omnes aliae aequationes differentiales inveniri possunt per calculum communem, maximaeque &minimae, itemque tangentes haberi, ita ut opus non sit tolli fractas aut irrationales, aut alia vincula, quod tamen faciendum fuit secundum Methodos hactenus editas. Demonstratio omnium facilis erit in his rebus versato, &hoc unum hactenus non satis expensum consideranti, ipsas dx, dy, dy, d, dz, ut ipsarum X, y, v, W, Z (cujusque in sua serie) differentiis sive incrementis vel decrementis momentaneis proportionales haberi posse. Unde fit ut proposita quacunque aequatione scribi possit ejus aequatio differentialis, quod fit pro quolibet membro (id est parte, quae sola additione vel subtractione ad aequationem constituendam concurrit) substituendo simpliciter quantitatem mempri differentialem, pro alia vero quantitate, (quae non ipsa est membrum, sed ad membrum formandum concurrit) ejus quantitatem differentialem ad formandam quantitatem differentialem ipsius membri adhibendo, non quidem simpliciter, sed secundum Algoritimum hactenus praescriptum.