# Acta eruditorum 1684 472

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, 472. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/472
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/472

Habemus ergo c aequ h VIr m, cujus aequationis aequatio differentialis (positodo esse o, in casu minimae) est o aequ-hdl: 2yl–rdm: 2Xm per regulas calculi nostri traditas; jam di est –2dx–pru X, & dm est 2xdx, ergo fit: hp –x: f aequ. rx:. quod si jam haec accommodentur ad dioptricam, & ponantur f & mi seu CF & EF aequales, quia eadem manet refractio in puncto Fquantacunque ponatur longitudo rectae CF, fiet hp.x aequ. rx, seu h:r:: X: p –x, seu had rut QF ad FP, hoc est sinus angulorum incidentiae & refractionis FP & QE erunt reciproce ut r & h, densitates mediorum in quibus fit incidentia & refractio. Quae densitas tamen non respectu nostri sed respectu resistentiae quam radiis lucis faciunt intelligenda est. Et habetur ita demonstratio calculi, alibi a nobis in his ipsis Actis exhibiti, quando generale Opticae, Catoptricae & Dioptricae fundamentum exponebamus. Cum alii doctissimi Viri multis ambagibus venati sint, quae hujus calculi peritus tribus lineis imposterum praestabit. Quod alio adhuc exemplo docebo. Sit curva 133 talis naturae, ut a puncto ejus quocunque ut 3 ductae ad sex puncta fixa in axe posita, 4. 5. 6, 7, 8, 9, sex rectae 34, 35, 36, 37, 38, 30 simul additae, sint rectae datae g, aequales. Sit axis T14526789, & 12 sit abscissa, 23ordinata, quaeritur trangens 3 T, dico Eademque erit regula, continuatis tantum terminis, si non sex sed decem vel plura puncta fixa supponerentur, qualia secundum methodos tangentium editas calculo praestare sublatis irrationalibus, taediosissimae, & aliquando insuperabilis operae foret, ut si rectangula plana vel solida secundum omnes biniones vel terniones possibiles ex rectis illis composita datae quantitati aequari deberent; in quibus omnibus, & multo implicatioribus, methodi nostrae eadem est opinione multo major, rarissimique exempli facilitas. Et haec quidem initia sunt tantum Geometriae cujusdam multo sublimioris, ad difficillima & pulcherrima quaeque etiam mistae Matheseos problemata pertingentis, quae sine calculo nostro differentiali aut simili non temere quisquam pari facilitate tractabit. Appendicis loco placet adjicere solutionem Problematis, quod Cartesius a Beaunio sibi propositum, Tom. 3. Epist. tentavit, sed non solvit. Lineam invenire WW talis naturae, ut ducta ad axem tangente WC, sit XC semper aequalis eidem rectae constanti, a.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
