Latin
473
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 473
Unproofread scanNot analysed yet
Jam XW seu w ad XC seu a, ut dw ad dx: Ergo si dx (quae assumi potest pro arbitrio) assumatur constans sive semper eadem nempe b, seu si ipsae X sive AX crescant uniformiter, fiet W aequ. dw, &erunt ipsae Wordinatae, ipsis dw, suis incrementis sive differentiis, proportionales, hoc est si xsint progressionis arithmeticae, erunt Wwprogressionis Geometricae, seu si wsint numeri, x erunt logarithmi: linea ergo W Wlogarithmica est. LAURENTII STRAUSSII Med. D. hujusque &V. vol: sypfianus. Physic. Prof. Gissens. Isagoge Physica. Editio secunda Ulmae, 1684. in 8. COntinet Liber integram doctrinam Physicam per theoremata &Caxiomata, quibus partibus singula capita constant, explicatam. In Axiomatibus controversiae juxta hypotheses scriptorum, non solum antiquorum, sed &recentium breviter proponuntur, &additis limitationibus deciduntur. Eclecticam ergo philosophandi rationem sequitur, in qua saepe Sperlingii opiniones prae Peripateticis placent, saepe etiam recentissimorum Philosophorum inventa approbantur. GUNTHERI CHRISTOPHORI SCHEL- Upk. ßyonanus. HAMMERI, Med. Doct. &Prof. in Academia Julia De Auditu Liber unus. Lugd. Batav. apud Petrum de Graaf. anno 1684. Uditus rationem doctissimus Vir sibi praeprimis excolendam