# Acta eruditorum 1684 473-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, 473. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/473-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/473-2

Asumsit, quod neminem sciret accurato satis studio in eam inquisivisse. Primam occasionem meditationis casus suggessit. Dum enim cultas Europae regiones peragrando cum Echo confabulationem non raro institueret, in cogitationem venit, ut montium cavernis variisque anfractibus sonus capitur, captusque remittitur; ita in aure humana auditionem perfici. Quae secum reputans Romam venit, ibique ex Kircheri Phonurgia, atque ipsius, qui eam scripsit, celeberrimi viri colloquio, in sua sententia plane confirmatus fuit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
