# Acta eruditorum 1684 474

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, 474. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/474
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/474

Cogitata autem sua, quae jam tum in chartam conjicere coeperat, absolvit redux ex itinere in Academia Helmstadienfi. Opusculum in tres partes digessit: in primâ de organo; in altera de objecto, sono, agit; in postrema ex his tanquam ex duabus praemissis conclusiones educit, quibus exponitur, quo pacto in aure sonus excipiatur, animae mox inferendus; hoc est, quomodo fiat auditio. Ut Parte I. Organum felicius describeret, non solum hominum, sed & multorum brutorum temporalia ossa diffracta contemplatus est, atque ut structurae aurium tum in hominibus tum in brutis differant, diligenter annotavit, & adjectis iconibus illustravit. Quid in aure externa notabile occurrat, proponit cap. 1, & antequam de interna agat, prius id, quod inter utramque intermedium, tanquam via regia sonum introducit, meatum scilicet auditorium considerat, quem membrana claudit, inepte tympanum vulgo dicta, rectius menynx: chordam, quam per medium ejus decurrere credant Anatomici, in plerisque animalibus non reperiri asserit, in homine se non vidisse fatetur; interim Eustachio assentitur, novissimum scriptorem Gallum L’ Amy errasse judicans, qui tendinem esse chordam hanc musculi cujusdam perhibuit, cap. 2. Hinc cap. 3. ad internam auris structuram transit, in qua praecipuum sensus instrumentum latet. Ejus primam partem concham, non modo pro generis, sed & aetatis diversitate in nonnullis animalibus variare admodum, observat; falli Willisium, qui eandem esse ejus cavitatis in ove atque vitulo structuram scripsit. Tendinem externi musculi, quem processui mallei insertum putavit Caecilius Folius, Auctor semper forti sed laxo ligamento petroso ossi connexum deprehendit: hoc ligamentum pro musculo male habitum a L’Amy: externum musculum perperam neglectum a Willisio; Riolanum vero de musculis auris prorsus ineptiisse. Monet cavere errorem Bartholini in Anatomia Reformata & Riolani, aquae ductum Fallopianum cum canali, qui ex auribus in postremum palati spatium excurrit; confundentium. Cap. 5. os petrosum cum iis quae continet exponens, notat Aquapendentis, Casserii, L’Amy lapsus: imaginem ossis petrosi a Folio delineatam & passim libris illatam, non satis fidam agnoscit: tandem Aquaeductum Fallopii, quem prae aliis Anatomicis commendat, ut in homine se habet, de scribit. Parte altera initio examinat Anatomicorum de auditu sententias, quorum aliiaerem internum (quem ingenitum male venditant,) alii nervum auditorium primarium auditus organum asseruerunt, ostenditque utrosque sua opinione deceptos.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
