# Acta eruditorum 1684 475

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, 475. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/475
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/475

Post hoc examen in soni proprietates inquirit, quid scilicet is patiatur, tum in aere, tum in corporibus solidis in quae incidit. Quae omnia mathematicorum more per axiomata & propositiones agit. Conclusiones in tertia libri parte inferuntur. Aliqua hic ex Kirchero mutuatus est, reliqua de suo addidit. Demonstrat igitur, sonum in aere productum cum aere ipso simul moto per ejus spatia discurrere: dari radios sonoros aeque ut radios luminares, per quos auditus fiat: eos radios non esse ipsum sonum, sed ejus tantum speciem, 1. e. simulacrum & quasi imaginem soni, qui ex collisione corporum exsurgebat, perinde ut in visione est simulacrum seu imago rerum, quae cum radiis luminis in oculum ingrediuntur: vane ergo Willisium comminisci particulas in aere soniferas. Radios sonoros non citius ferri aere, quod perhibet Willisius, sed cum ipso aequaliter. Sonum per aerem, ex ingeniosissimi Leibnitii Consiliarii Hannoverani communicato sibi invento, docet hoc modo propagari: Aer, utpote corpus fluidum, compressum, indeque elastro praeditum, ac in tremorem agi aptum, impressam semel speciem soni, una particula in aliam decurrente, totoque aere contremente, per seipsum propagat, perinde uti solida corpora faciunt. Non secus enim ac chorda commovetur, ac reciprocis ictibus huc illuc decurrit, aer quoque commoveri totus videtur: hinc una aeris particula alteri impressam speciem communicat, donec ob reactionem particularum vis tandem ac motus omnis elanguescat, & sonus propagari desinat. Subjicit paradoxon: sonum per aerem propagatum a principio ad finem undique ferri pari velocitate, sed viribus remittere. Quibus de sono in aere libero inter caetera dictis, suscipit ostendere illius peculiarem proprietatem, cum ex aliquo receptaculo in aerem illapsus est, v. g. ex variis tubis phonicis.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
