Latin
477
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 477
Unproofread scanNot analysed yet
Similiter de usu ossiculorum docentes Piccolhominum, Eustachium, Aquapendentem, Casserium, Marchettum, Laurentium, Spigelium, Coiterum, Bauhinum refellit, pronuncians ad soni perceptionem ipsa nihil conferre, interim motus alicujus causa esse facta. Cap. 5. explicat, quid sono accidat, postquam per canalem auditorium, tympanum illaesus pervasit, &nunc in primam eamque maximam auris internae cavitatem, quam concham appellant, appulit. Conjungit considerationem binarum reliquarum cavitatum altius in osse petroso abditarum, cochleae &labyrinthi, nervique auditorii, cum haec omnia in uno osse, quod petrosam appellatum est, reperiantur &inter se cohaereant. Qua ratione totum de soni perceptione negotium absolvit. Cap. 6. &ultimo aliqua intacta hactenus, quae tamen in aure etiam reperiuntur, tractat; qualia sunt aquaeductus Fallopianus, canalis ex aure in os decurrens, ossiculorum officium ac motus membranae, quae conchae praetenditur. Haec cujus gratia facta sint, decidit, ne si videantur alicui auditus etiam esse gratia, tractatio antegressa imperfecta reputetur. Sententia Auctoris ingeniosa de auditu paucis haec est. Sonus collisione duorum corporum ortus, se per aerem undique, ea tamen conditione diffundit, ut, si impingat in corpus durum, aequale ac laeve, reflectatur pro superficiei illius duri corporis conditione ac modo. Hinc in auris externae quatuor excavatas primarias partes allabentis, ac per Helicis gyrum decurrentis radii reflectuntur ac colliguntur ad unum omnes, inque soniferum canalem seu auditorium meatum immittuntur. Ibi igitur satis crescit in ingressu quidem, augetur vero notabiliter etiam dum egreditur, &ubi incidit oblique ad os petrosum, reflectuntur iterum ac colliguntur in unum dispersi radii, &in cochleam ac labyrinthum simul immittuntur, per cujus utriusque gyros decurrens in immensum iterum augetur, &quod per viam ac tot refractiones ac reflexiones radiorum amisit, hic largiter recuperat. Ultimo, cum in cochleae intima, tum labyrinthi communi cavitate tandem, vel ad nervos vel ad osseam laminam tenuissimam, post quam nervus latet, alliditur, ibique terminatur, tuncque sensio fit exactissima. Coronidis loco tria proponit problemata doctis solvenda; I. Quo pacto aer, ac ipse etiam tabaci herbae fumus, ore haustus, ex aure per meatum auditorium egreditur, cum tympani menynge is exacte sit clausus, auris vero interna, praeter hunc unum auditorium canalem, exitum habeat nullum? II. Si aer cohibetur intra pectus, clausa laryngis rimula, quomodo, dum nisu maximo excrementa ex alvo excludimus, in aurem ex ore irrumpit, aut quae vis illum tunc adigit? III. Qui sit, ut cohibito intro aere, eodem nisu, tensio quaedam &ejus impulsio, per totum corpus in omnibus membris percipiatur, uti etiam in vulneribus stamina nuper ducta, sola sternutatione divellantur, saepe vulnera recrudescant, &maxima profusio sanguinis inde immineat?