Latin
JACOBI LE MORT, MED. DOCT
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 48
Unproofread scanNot analysed yet
JACOBI LE MORT, MED. DOCT. Compendium Chymicum. Lugduni Batav. apud F. Lopez, 1682. in 12. Uemadmodum experientia multifaria prudensque, ac Ratio illi innitens, optimam methodum, Chymicas operationes accurate &succincte exponendi suppeditant: sic binis illis Manuductoribus in hoc Chymiae compendio usum fuisse praesentem Scriptorem, ex toto illius contextu patescit. Praeter Prolegomena siquidem quadruplicem Pyrotechniae finem exponentia, primo occasione ejus specierum, solutionis &coagulationis, de principiis Chymicis vulgaribus agit, eaque ex duplici, Fluiditatis ac Firmitatis, radice exurgere docet. Hinc solutionis &coagulationis species recenset; Furnorum illorum, qui ad operationes perficiendas commodiores, constructionem tradit, simul animadvertendo, gradus ignis minus recte in horum summitate, more solenni, sed in cinerario potius, adeoque non per egressum, sed ingressum aeris, esse moderandos; quibus quaedam de vasis, quae ipsi in frequentiore usu sunt, item de Lutis, subjungit. Praeparata tandem chymica, Aquas nempe, Olea, Spiritus per fermentationem, Salia volatilia, Salia fixa, Spiritus acidos mineralium &c. ubi explicat, horum non tantum texturam evolvit, sed singulorum quoque parandorum modos per exempla specialiora &ita declarat, ut praemisso semper, ut ajunt, processu, hujus aetiologiam ex hypothesi mechanica, in Notis certis atque ingeniosis suggerat, simulque praeparati vires describat. Quod omne dum agit, variis encheirisibus &theoriis haud vulgaribus se Lectori commendat.