# Acta eruditorum 1684 484

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, OBSERVATIO SOLARIS ECLIPSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/484
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/484

Notabile fuit; cum quantitas Eclipsis fuerit dig. 7. 20, quod non modicam aeris offuscationem debebat inducere, ut alias multoties in consimilibus defectibus observatum est; nihilominus tamen vix sensibiliter consuetum in Sole libero aeris statum mutatum fuisse; unde plurimis Solem non respicientibus orta suspicio, aut Solem non defecisse, aut minimum quidem; Cujus quidem rei non alia mihi videtur assignanda causa, quam ingens vis nubium a Sole maxime illuminatarum, quae non multum ab eo distabant; ab his enim Solis radius per reflexionem & refractionem multiplicatus, certe intensior redditus, deficientem aliunde splendorem potuit compensare: sic aliquando videmus praesertim occidente Sole, nubes adeo illuminatas esse, ut post ejus etiam occasum vividissimam lucem effundant, quin imo etiam umbras non semel projiciant. Promissas superius meridianas Solis observationes, quae sunt tangentes distantiarum utriusque limbi Solis a vertice, habitas in Gnomone Vassaeo hic habe. Die Tang. 41033. optima Die 10. ejusdem. Tang. 40560. Tang. 41530. dubia propter nubes Die II. Tang. 40829. Tang. optima Die 12. Tang. 41190. Tang. optima Die 13. optima Tang. 41395. Tang. Die 14. optima Die 15.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
