Latin
EREEITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 487
Unproofread scanNot analysed yet
EREEITORUM publicata Lipsiae Calendis Novembris Anno MDC LXXXIV. LUCAE HOLSTENII NOTAE E Castigationes postumae in Stephani Byzantii Eθνικα sive de Urbibus: editae a Theodoro Ryckio. Lugduni Batavorum, apud Jac. Hackium, 1684 in fol. *Ampridem clarum est per orbem &illustre LUCAE HOLSTENII nomen, &immortalia ejusdem habentur in rem litterariam merita, dum eleganti studio rariores auctores expolivit, eorumque memoα5 riam ab oblivione &interitu, integritatemque a corruptelis vindicavit, reconditas quoque antiquitates profanas juxta &sacras recensuit: quarum exacta cura eruditorum omnium admirationem, magnatum amorem, cumprimis autem Romae purpuratorum favorem sibi conciliavit, a Francisco Barberino Cardinale doctissimo, quem bibliothecae &facultatum suarum haeredem ex asse scripserat, anno MDCLXI annos sexaginta quinque natus vita decedens, egregio sepulcrali monumento in Ecclesia Germanorum S. Mariae de Anima, quae appellatur, posito (quod Lambecius libro I Bibl. Vind. Comment. p. 11. 12. &luculentius libro VI, p. 235. cum auctoris vera effigie aere expressum exhibet) cohonestatus. Plura autem extarent praeclara eruditae ejus industriae monumenta, si per fata licuisset absolvere &in publicum emittere, quae affecta habuit, a Lambecio lib. I commentariorum de Biblioth. Caes. Vindob. p. 111. &sequque commemorata ingenii ac doctrinae opera. Inter quae haud postremo loco collocandum est Stephano Byzantino Grammatico quod impendit studium; e variis bibliothecis, Palatina, Vaticana, &Anglicana Regia, ut &gazophylaciis &nummariis thecis subsidia mutuatus, &plurimorum etiam ἀνεκδότων auctorum adjumento infinita Stephani loca illustrans. Cujus insignis laboris fructus prorsus intercidisset, publicae utilitati certe esset subtractus, nisi doctissimum virum Theodorum Ryckium notae &castigationes, quas tumultuarias conscripserat, &in privatos tantum usus confusaneas congesserat Holstenius, nactae essent editorem.