# Acta eruditorum 1684 487

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, EREEITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/487
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/487

EREEITORUM publicata Lipsiae Calendis Novembris Anno MDC LXXXIV. LUCAE HOLSTENII NOTAE E Castigationes postumae in Stephani Byzantii Eθνικα sive de Urbibus: editae a Theodoro Ryckio. Lugduni Batavorum, apud Jac. Hackium, 1684 in fol. *Ampridem clarum est per orbem & illustre LUCAE HOLSTENII nomen, & immortalia ejusdem habentur in rem litterariam merita, dum eleganti studio rariores auctores expolivit, eorumque memoα5 riam ab oblivione & interitu, integritatemque a corruptelis vindicavit, reconditas quoque antiquitates profanas juxta & sacras recensuit: quarum exacta cura eruditorum omnium admirationem, magnatum amorem, cumprimis autem Romae purpuratorum favorem sibi conciliavit, a Francisco Barberino Cardinale doctissimo, quem bibliothecae & facultatum suarum haeredem ex asse scripserat, anno MDCLXI annos sexaginta quinque natus vita decedens, egregio sepulcrali monumento in Ecclesia Germanorum S. Mariae de Anima, quae appellatur, posito (quod Lambecius libro I Bibl. Vind. Comment. p. 11. 12. & luculentius libro VI, p. 235. cum auctoris vera effigie aere expressum exhibet) cohonestatus. Plura autem extarent praeclara eruditae ejus industriae monumenta, si per fata licuisset absolvere & in publicum emittere, quae affecta habuit, a Lambecio lib. I commentariorum de Biblioth. Caes. Vindob. p. 111. & sequque commemorata ingenii ac doctrinae opera. Inter quae haud postremo loco collocandum est Stephano Byzantino Grammatico quod impendit studium; e variis bibliothecis, Palatina, Vaticana, & Anglicana Regia, ut & gazophylaciis & nummariis thecis subsidia mutuatus, & plurimorum etiam ἀνεκδότων auctorum adjumento infinita Stephani loca illustrans. Cujus insignis laboris fructus prorsus intercidisset, publicae utilitati certe esset subtractus, nisi doctissimum virum Theodorum Ryckium notae & castigationes, quas tumultuarias conscripserat, & in privatos tantum usus confusaneas congesserat Holstenius, nactae essent editorem.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
