# Acta eruditorum 1684 488

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, EREEITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/488
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/488

Hic enim a Cardinale Barberino oblatas sibi anno MDCLXX ex bibliotheca Reginae Christinae, ejus cum venia, depromtas has commentationes doctissimas, cum confusae eae & quasi ab aliud agente in chartam conjectae essent, nec ut ederentur dispositae, publica tamen luce dignissimae; nemo autem esset inventus, qui immaturo foetui manum admoveret; ipse in ordinem redegit, expolivit, descripsit & summo cum studio editioni aptas reddidit, tandemque praelo commisit. Unde nuper processerunt, insignibus accessionibus locupletatae. Nam & Holstenianis notis editor junxit Francisci Guyeti observationes, quas is Xylandrianae editionis marginibus adscripserat, a doctissimo Aegidio Menagio suppeditatas; & iisdem subjecit Scymni Chii Geographi veteris Graeci fragmenta, a Carolo Morono bibliothecae Barberinae praefecto subministrata, ab Holstenio latine reddita; eruditissimique hujus viri quatuor dissertationes annexuit, antea quidem jam editas, sed a paucis visas: quarum prima veterem picturam in Barberinis aedibus conspicuam, quae Nymphaeum refert, illustrat; altera de significatione vocis latino barbarae pila staffilaris, quae in veteri instrumento basilicae Vaticanae legitur, disquirit; tertia de milliario aureo errorem popularem confutat; quarta boreae sive aquilonis laudes, brevi oratione, coram aliquot Cardinalibus & in frequentissimo litteratorum auditorio recitata, enumerat. Quae singula cum industriae Cl. Ryckii, has reliquias colligentis & publico bono asservantis debeamus, ejusdem ingenio ac eruditioni accepta referenda est coronidis loco subjecta doctissima de primis Italiae colonis & Aeneae adventu dissertatio, nec minus erudita de Gigantibus oratio. Dissertationis occasio nata ex Samuelis Bocharti epistola ad Reginaldum Segresium venustissimum Gallum, qui Virgilium vernaculo sermone expressit, Cadomi anno 1663 gallice scripta, & a Joanne Scheffero anno 1672 latine edita.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
