# Acta eruditorum 1684 489

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, EREEITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/489
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/489

In qua cum doctissimus vir post Philippum Cluverium probare instituisset, Aeneam nunquam in Italiam venisse, sed a Romanis id ita fuisse creditum nobilitati & vetustati gentis suae adstruendae studio, ut nimirum divina humanis miscendo primordia sua facerent antiquiora & clariora: Virgilium quoque nec errorem hunc illis eripere, nec gloriam gentis suae intervertere, nec periculum existimationis aut vitae subire voluisse, ac propterea potius ab Homero recessisse, & vulgari opinioni poema suum accommodasse; praesertim cum a poeta historici fides non exigatur, sed is commemoret res quae geri potuerint, & veris sunt similes, etsi nunquam gestae; ipse etiam primus hanc fabulam non excogitarit, sed omnes qui historiam ante ejus tempora composuerunt, originem Romanorum ita tradiderint: pro fabula autem habendum illud omne, quod proditum vulgo est de itinere Aeneae in Italiam, & progenie ipsius ad Romulum urbis Romae conditorem: haec & in hanc rem plura cum eruditis argumentis ostendisset Bochartus, eum Dissertatione hac adversus ipsum instituta, cumprimis capite XII, Ryckius impugnandum putavit, & fundamenta, quibus innixus fabulam esse tradidit quod veram historiam ipse putat, convellit, Aeneamque cum Trojanis suis (quorum expugnationem & urbis excidium a nonnullis in dubium vocatum revera contigisse, nec a poetis esse confictum, capite IX demonstrat) patriae flammis elapsum in Italiam navigasse, ibique regnum Albanum condidisse probat, & seriem temporum ac Regum exhibet. Ut vero status Italiae, qui sub Trojanorum adventum fuit, magis elucesceret, de primis Italiae colonis, Aboriginibus, Siculis, Umbris, Liguribus, Ausonibus, Auruncis, Opicis, Oscis, Laestrigonibus, Pelasgis, Oenotris, Peucetiis, Chaonibus, Tyrrhenis, Peloponnesiis, Messapiis, Japygibus, Salentinis; regno item Albano a Trojanis condito, ex cujus ruinis Imperium Romanum est constitutum, Jano etiam & Evandro, ex optimis auctoribus depromta haud vulgaria affert, quorum cognitio utilis & longe praestantissima habetur. Oratio de Gigantibus veterem & receptam de iis opinionem & fidem evertit, ac immensae molis homines a poetis & historicis, Judaeis etiam & priscis Ecclesiae Patribus creditos traditosque, nunquam extitisse, sed ultra sex septemve pedes cubitosve nunquam homines excrevisse, quidquid supra jacitur fabulis & mythologiis accensendum esse, neque naturam quasi effoetam ac senio defectam viribusque destitutam hodie minori statura homines progenerare, evincit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
