# Acta eruditorum 1684 490-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, HISTOIRE CRTIQVE DE LA CREANCE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/490-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/490-2

Man Autor hujus tractatus sit, qui Cap. II pag. 58. allegatur, ex historia Critica Bibliorum notissimus, P. Richardus Simon. Quanquam vero ea scribat cum libertate, quam non facile sibi sumunt Romanam religionem professi, addictum tamen illi scriptorem hunc esse dubitari vixpotest, inter alia ob ea, quae Cap. II contra Smithum Anglum, & contra Claudium Charentonensem pro Transsubstantiatione disputat, & dogma illud Graecae Ecclesiae cum Romana commune esse asserit. Fecerat idem Arnaldus Sorbonicus, in refutatione Claudii. Sed cum hic allata ab Arnaldo testimonia in dubium vocet, ab autore hoc alia in subsidium adducuntur. Speciatim vero de nova, & ad Transsubstantiationis exemplum inventa voce (Μeτουσίωσις) adversus Claudium, (qui neminem ante Gabrielem Philadelphiensem, Latina Theologia Patavii superiori seculo imbutum, ea usum esse opinatur,) producit Gennadium, qui post captam a Turcis urbem Patriarcha Constantinopolitanus fuit, & integro seculo ante Gabrielem vixit: dein Gregorium Presbyterum, autorem Synopsis dogmatum Ecclesiae Graecae Venetiis anno 1635 editae, & a Georgio Coressio, quem doctissimum Graecorum Theologum laudat, probatae: maxime vero Meletii Syrigi librum, anno 1638 Confessioni Cyrilli Lucaris Patriarchae CP. ad placita Reformatorum conscriptae oppositum, ex quo, utpote nondum edito, excerpta sub finem tractatus exhibentur; porro Agapium monachum Graecum, cujus tractatus, Αμαῤτωλων Σωτηρία, Peccatorum Salvatio, anno 1641, & iterum anno 1664 Venetiis prodiit: Michaelis item Cortarii Cretensis homiliam πρὶ τοῦ ἀξιώματος τῆς ἱεροσύνης, de dignitate Sacerdotii, anno 1642 impressam.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
